- MULE-CHAIDIUS
- MULE-CHAIDIUSfil. minimus natu Hametis Scirifii Regis Marochensis; frater Mule-Zidani, qui patre in pugna cum patruo Mahamete captô, A. C. 1550. incolumis cum paucis Marochium reversus, patrisque et suam vicem dolens, alioqui non adeo Christiano nomini infensus, de amicitia cum Carolo V. Imperatore iungenda et imploranda eius ope consilium inivit: sed dehortante Ianiô Marochi praefectô, per uxorem pacem tractavit, quae in has tandem conditiones inter eos facta est, ut bellô subactae regiones, thesaurusque a Patre Taxaroti relictus inter utrumque fratrem divideretur, et ex Avi voluntate Mahametes Harranus Regnorum successor designaretur, ac post eum Mule-Zidanus Hametis filius. Quae postea gesta, vide apud Thuanum l. praefatô: ubi aliorum quoque Africae Principum, Mule-Checi, Mule-Drii, Mule-Mucaldi, Mule-Mulcadini, Mule-Naceri, etc. meminit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.